Regesten des Bistums Seckau

Aus Quellen Alpen-Adria

Regesten des Bistums Seckau

 Datum„Datum <span style="font-size:small;">(Date)</span>“ ist ein Datentyp für Datumswerte. Er wird Attributen mit Hilfe eines von Semantic MediaWiki bereitgestellten, softwareseitig fest definierten Attributs (Spezialattribut), zugeordnet.OrtRegest
Göth Regesten Steiermark 418. Februar 1277 JLWienRudolphus DEI Gratia Romanorum Rex semper Augustus, per praesens scriptum notum fieri uolumus Vniuerfis Imperij fidelibus tam praesentibus quam futuris, quod fideles nostri Eberhardus et Martinus Ciues de Marpurg feudationem, quam a Principibus Styriae, in dictis uillulis Putinne, Vlkune, et Pykher se asserunt habuisse, Nobis libere et uoluntarie resignarunt; Nos autem intuentes Zelum fidei, ac deuotionis constantiam, quam praedicti ciues nostri ad munificentiam nostram gerunt, attendentes quoque grata ualde et fidelia seruitia, quae Celsitudini nostrae incefsanter exhibent, et quae in antea de bono in melius exhibere poterunt gratiora, praedictas uillulas, uidelicet Putinne, Vlkune, et Piker cum omnibus attinentijs, tam in possessionibus et praedijs, quam uineis, et nemoribus, omnibusque cultis et incultis, quaesitis et non quaesitis, ipsis et haeredibus eorum pro Marcis centum et quinquaginta puri argenti, de nostra gratia duximus obliganda, ut proinde feruire Nobis et Imperio, teneantur, donec a Nobis, uel successoribus nostris, aut a Domino terrae, memorata bona, a saepe dictis ciuibus redimantur. Ad hujus igitur obligationis nostrae memoriam et robur perpetuo ualiturum, praesens scriptum fierj, et Maiestatis nostrae sigillo iussimus communirj. Sunt autem testes Principes nostri, Venerabiles Episcopi Werenhardus Secouiensis, Joannes Chiemensis, Magister Gotfridus Prothonotarius Curiae, Vdalricus Comes de Heunenburg, Henricus Comes de Pfannenberg, Fridericus de Betouia, Vlfingus de Stubenberg, Hertnidus de Wildonia Mareschallus Styriae, Herrandus de Wildonia, Otto de Liechtenstain, Hertnidus de Stadekhe, Guilielmus de Scherpfenberg, Cholo de Seldenhouen, Volchmarus Ciuis Graecensis, Martinas Judex Graecensis, et alij quam plures. Datum Viennae, XII. Calendas Martij, Indictione quinta, anno Domini Millesimo, Ducentesimo, septuagesimo septimo, Regni uero nostri anno quarto.
Göth Regesten Steiermark 69. November 1282 JLWienFriedrich, Erzbischof zu Salzburg, belehnt nach Absterben Heinrichs von Ehrenfels Grafen Albert von Habsburg, Landgrafen in Elsaß, Erstgebornen des röm. K. Rudolph mit den Vesten zu Ober= und Nieder=Strechau im Ennsthale. Dagegen gibt ihm besagter Graf die neue Veste Neuhaus im Ennsthale zu Lehen. Zeugen: Bernhard, Bischof zu Seckau; Heinrich, Abt zu Admont, Landschreiber in Steyer; Leopold, Erzdiacon und Vicedom in Steyer; Bernhard von Schaumberg; Ulrich von Taufers; Erchanger von Landesher; Friedrich von Lengpach; Meister Conrad, vormals Schreiber in Oesterreich; Magister Bentzo Protonotarius; Otto von Walchen; Heinrich von Radegg; Conrad von Wartenfels; Eghard von Dobreng; Gottschalk von Neuburg u. a. m.
Tomaschek Regesten Kärnten 78429. November 1339 JLGrazRudmar's, Bischofes zu Seckau, Revers auf Albrecht, Herzog zu Oesterreich u. s. w., in seinem und des Kapitels Namen, betreffend das dem Bisthume Seckau verliehene Landgericht Heiligenkreuz sammt allem Zugehör und sammt der Kirche St. Marein und den dazu gehörigen Filialkirchen als Entschädigung für die früher dem genannten Bisthume gehörige Veste und Landgericht Waisenegg.
Göth Regesten Steiermark 25717. Jänner 1389 JLSankt Zeno (Kloster)Venerabili Patri Domino Ottoni, Abbati Monasterii Sancti Petri Salisburgensis, ordinis Sancti Benedicti, Christianus Praepositus Monasterij Sti. Zenonis, ordinis Sti. Augustini, Salisburgensis Dioecesis, Salutem in Domino. Constitutus coram nobis discretus uir Dominus Erhardus Sibner, Presbyter dictae Dioecesis habens in manibus suis quasdam litteras Apostolicas in communi forma pauperum sibi concessas, super prouisione facienda eidem et beneficio Ecclesiastico cum cura uel sine cura, uacante uel non uacaturo, spectante ad collationem, prouisionem, praesentationem seu quamuis aliam dispositionem Reuerendi Patris Domini Episcopi Seccouiensis, dixit et asseruit. quod ipse uigore earundem litterarum Apostolicarum Ecclesiam parochialem in Judenburg praefatae Dioecesis spectantem ad praesentationem dicti domini Episcopi tanquam uacantem de iure et de facto infra tempus debitum acceptauit. Sed quia Reuerendissimus in Christo pater et dominus noster Dominus Pilgrinus, Archiepiscopus Salisburgensis, executor prouincialis dicti mandati Apostolici prouidere ipsi domino Erhardo de dicta Ecclesia abnegauit, licet idem Erhardus pro habendo huiusmodi prouisionem ab ipso domino Archiepiscopo Executore suam, ut asseruit, fecerit diligentiam iuxta posse, prout in instrumento publico inde confecto, et per nos uiso latius continetur. Quapropter nos, qui una uobiscum sumus in casu impotentiae, uel uoluntatis ipsius Domini Archiepiscopi executoris dicti mandati apostolici deputati, dictus Erhardus cum instantia requisiuit, ut ad ulteriorem executionem dicti mandati procedere et sibi de beneficio dicto per ipsum sic, ut praemittitur, acceptato prouidere dignaremur. Verum cum nos tam nostris quam Ecclesiae nostrae simus pontificalibus et uariis negotiis praepediti adeo, ut executioni dicti negotij uacare ad praesens commode nequeamus, super ipsius negotii examinatione et executione plenarie facienda nobis Domino Abbati condelegato nostro in hac parte, tenore praesentium committimus integraliter uires nostras. In cuius rei testimonium et memoriam futuram, cum praesentes litteras fecimus nostri sigilli appensione muniri. Datum in Monasterio Sancti Zenonis, Mense Januarii die septima decima Anno Domini Millesimo Trecentesimo octuagesimo nono.
Göth Regesten Steiermark 26126. Jänner 1391 JLRomaBonifacius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus fratribus, Tridentinensi et Gurcensi Episcopis, ac dilecto filio Abbati Monasterij Sancti Lamberti Salisburgensis Dioecesis, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Vitae ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Erhardus Sibner Presbyter Salisburgensis Dioecesis fide digno commendatur testimonio nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratias Liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Erhardi petitio continebat, quod olim parochiali ecclesia Sancti Nicolai in Judenburga dictae Dioecesis per obitum quondam Friderici Pfuntan, ultimi ipsius Ecclesiae Rectoris extra Romanam Curiam defuncti uacante, ipse Erhardus uigore quarundam litterarum Apostolicarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum cura uel sine cura ad collationem, prouisionem, praesentationem, seu quamuis aliam dispositionem venerabilis fratris nostri Episcopi Secouiensis pertinens exspectabat: Eandem Ecclesiam sic uacantem, et ad collationem dicti Episcopi pertinentem, infra tempus legitimum acceptauit, et de illa sibi prouideri fecit, Canonice, illamque vigore acceptationis et prouisionis huiusmodi fuit pacifice assecutus. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat, dictus Eberhardus dubitet acceptationem et prouisionem praedictas, ex certis causis, uiribus non subsistere, et sicut accepimus praedictam Ecclesiam uacare noscatur ad praesens. Nos uolentes eidem Erhardo praemissorum meritorum suorum intuitu gratiam facere specialem Discretioni uestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus uos uel duo aut unus Vestrum per uos uel alium seu alios praedictam Ecclesiam, cuius fructus, redditus et prouentus duodecim marcharum argenti secundum communem existimationem, ualorem annuum, ut ipse Erhardus asserit, non excedunt, si, ut praemittitur uacat, etiamsi tanto tempore non uacaverit, quod eius collatio, iuxta statuta Lateranensis concilii, ad sedem Apostolicam legitime deuoluta, uel ecclesia ipsa dispositioni Apostolicae specialiter reseruata existat, dictusque Fridericus, eiusdem sedis Capellanus, et alius officialis, uel fructuum et prouentuum, Camerae Apostolicae debitorum Collector uel Subcollector, uel eiusdem sedis, aut alicuius ex venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus familiaris fuerit, dummodo tempore dati praesentium non sit indicta Ecclesia alicui, specialiter ius quaesitum cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Erhardo authoritate nostra conferre et assignare curetis inducentes praefatum Erhardum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem Ecclesiae iuriumque et pertinentiarum praedictarum eadem authoritate et descendentes inductum, ac facientes sibi de ipsius Ecclesiae fructibus redditibus, prouentibus, iuribus et obuentionibus Vniuersis integre responderi, contradictores authoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus, si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de huiusmodi, uel aliis beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus speciales uel generales dictae sedis uel legatorum eius litteras impetrarint, etiamsi per eas ad inhibitionem, reseruationem et decretum, uel alios quomodolibet sit processum, quibus omnibus praefatum Erhardum in huiusmodi Ecclesiae assecutione uoluimus anteferri, sed nullum per hoc eis, quoad assecutionem beneficiorum aliorum praeiudicium generari. Seu si Episcopo Seccouiensi pro tempore existenti, oel quibusuis aliis communiter uel diuisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem uel prouisionem alicuius minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi, uel excommunicari non possint. Quodque de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, prouisionem, praesentationem, seu quamuis aliam dispositionem, coniunctim uel separatim spectantibas nulli ualeat prouideri, per litteras Apostolicas, non facientes plenam et expressam ad de uerbo in uerbum, de indulto huiusmodi mentionem et quamlibet alia dictae sedis indulgentia generali uel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus non expressam uel totaliter non insertam, effectus huiusmodi gratiae, impediri ualeat, quomodolibet uel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris, mentio specialis. Volumus autem, quod quamprimum idem Erhardus vigore praesentium praefatam Ecclesiam fuerit pacifice assecutus, praefatae litterae, per quas illam acceptauit, et de ea sibi prouideri fecit, ut praefertur, et processus habiti per easdem, et quaecunque inde secuta, sint cassa et irrita, nulliusque roboris uel momenti. Et insuper ex nunc irritum decreuimus et inane, si secus super his a quoquam quauis authoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari. Datae Romae apud Sanctum Petrum, septimo Calendas Februarii, Pontificatus Nostri anno secundo.
Göth Regesten Steiermark 3016. November 1407 JLSeggau (Burg)Fridericus Dei gratia Episcopus Seccouiensis Dilecto in Christo Vicario in Weisskirchen nostrae Dioecesis Salutem in Domino. Cum dilectus in Christo Dominus Petrus ad Sanctum Petrum prope Judenburgam et Wolfgangus in Judenburg Parochialium Ecclesiarum Rectores Salisburgensis Dioecesis nostrae collationis, easdem suas Ecclesias ex certis et legitimis causis desiderassent ad inuicem permutare instanter petendo huiusmodi permutationem per nos admitti, et confirmari, et quilibet praedictorum compermutantium intuitu eiusdem permutationis Ecclesiam suam ad manus nostras resignarunt. Nos eorundem Petri et Wolfgangi supplicationibus inclinati dictam permutationem tanquam justam et rationabilem admisimus, et ad eandem tenore praesentium consensum nostrum adhibemus, nec non dictam Ecclesiam in Judenburga sic, ut praemittitur, ex causa praedicta uacantem auctoritate reverendissimi in Christo Patris et Domini Domini Eberhardi Salisburgensis Ecclesiae Archiepiscopi, Apostolicae Sedis Legati, et ex eius speciali commissione nobis super hoc facta, praefato Domino Petro cum omnibus iuribus et pertinentiis suis contulimus et assignauimus, ac conferimus et assignamus, sibi de illa prouidimus et prouidemus, ipsumque in eandem Ecclesiam istituimus et inuestimus Curam et administrationem spiritualium et temporalium eiusdem Ecclesiae plenarie sibi committendo salua pensione nostra, quam in eadem Ecclesia obtinemus. Quocirca tibi committimus et mandamus, quatenus praedictum Petrum in ipsius Ecclesiae in Judenburg corporalem possessionem inducas, et inductum defendas, faciens sibi de eiusdem Ecclesiae fructibus, prouentibus, redditibus, iuribus et obuentionibus uniuersis integre responderi, contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam firmiter compescendo. Datum in Castro nostro Seccouiensi apud Leibenz, die sexta mensis Nouembris Anno Domini 1407.
Göth Regesten Steiermark 31326. September 1413 JLSeggau (Burg)Reuerendissimo in Christo Patri, ac domino domino Eberhardo, Sanctae Salisburgensis Ecclesiae Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, Fridericus Dei gratia Episcopus Seccouiensis obedientiam et reuerentiam tam debitas quam condignas. Cum dilectus in Christo Augustinus perpetuus Vicarius Ecclesiae Sancti Nicolai in Judenburg Vestrae Dioecesis, cuius ius Patronatus seu praesentandi ad nos dignoscitur pertinere, eandem suam Ecclesiam cum in Christo nobis dilecto Dauid, Rectore parochialis Ecclesiae S. Dionisii in S. Dionisio praedictae uestrae dioecesis cum certis et rationabilibus causis ipsum ad hoc mouentibus, praesertim, ut in loco alterius beneficii se commodius exercere, et Deo studiosius famulari ualeat, pro ipsa sua Ecclesia , ut asserit, intendit permutare, nobisque cum instantia debita supplicauit, ut eidem permutationi fiendae nostrum praeberemus assensum. Suis igitur uotis annuentes, ut dicta permutatio fiat, ac suum consequatur effectum, nostrum tenore praesentium adhibemus consensum pariter et uoluntatem: rogantes paternitatem uestram deuote, quatenus praefatum Dauid seu suum in hac parte Procuratorem de dicta Ecclesia in Judenburg cum omnibus iuribus et pertinentiis suis Canonice inuestire uelitis, ut moris est, in hoc nobis gratiam conceditis singularem. Datum in Castro nostro Seggau prope Leibniz 26. Mensis Septembris Anno 1413.
Göth Regesten Steiermark 5031. Oktober 1455 JLRomaPapst Calixtus reservirt sich das Recht, bei allfälliger Erledigung die Abteien Admont, St. Lambrecht, St. Paul, Ossiach, Viktring, Vorau, Stainz und Oberburg und die Bischofsitze Gurk und Seckau mit Genehmigung K. Friedrichs zu besetzen.
Göth Regesten Steiermark 57825. April 1467 JLGrazUlrich Goltschmit, Bürger zu Graz, überantwortet für eine Geldschuld an K. Friedrich mehrere Güter bei und um Graz, zu Payrdorf rc., darunter auch das Spital zum h. Geist am Gries. – Thomas Rattaler, Propst zu St. Mörten; Ponkraz Seydennater; Hans von Stubenberg; Georg Bischof zu Sekau; Valentin Aschpoltrer, Pfarrer zu St. Andree. – Siegler: Jörg Gradner, Anwalt der Grafen von Montfort.
Göth Regesten Steiermark 7542. Mai 1482 JLPankraz Gaßedner nimmt von K. Friedrich die Wein= und Getreid=Zehente, auch das Marchfutter zu Feldbach, und in den Weizer=, Birkfelder= und St. Ruprechts=Pfarren, die den Stiftern zu Salzburg und Seckau gehören, auf Rechnung in Bestand. Siegler: Kaspar Spielfelder.
Muchar Regesten Innerösterreichs 41622. Februar 1492 JLMathias, Bischof zu Sekkau, erhält zur pflegweisen Innehabung und Verwaltung die Hauptmannschaft, Stadt und Schloss Rackersburg, mit 500 Pf. Pfennige und 2 Meyerhöfen bei der Stadt, die Weingärten am Hausberge, sammt Vischwaide und Wildbahn, und die Burghut. – Siegler: Ladislaus Prager, kaiserl. Erbmarschalk in Kärnthen und Kammrer etc.
Göth Regesten Steiermark 93116. März 1492 JLInnsbruckAndree von Weißpriach, Freiherr von Kobelstorff, erhält für ein bares Darleihen pr. 6000 fl. Reinisch, und für 4000 fl., mit denen er den Satz des Bischofs Mathias zu Sekau auf Leibniz gelöst hat, von K. Max die Hauptmannschaft Leibniz, das Vizthumhaus, und Vicedomamt rc. satz= und pfandweise. Siegler: Hans von Reychenburg, Sigmund von Weltsperg.
Göth Regesten Steiermark 94619. September 1492 JLMatheis, Bischof zu Seggau, erhält die Hauptmannschaft, Stadt und Schloß zu Radkersburg in Pflege. Siegler: Laßla Prager, Erbmarschall in Kärnten, k. Kämmerer.
Göth Regesten Steiermark 97511. November 1493 JLGrazK. Maximilians Befehl an Georg von Losenstain, Hauptmann, den Streit des Augustin, Propsten zu Stainz, und Mathias, Bischofs zu Seggau, um den Posseß der Pfarre Moskirchen dem ordentlichen geistlichen Richter zuzuweisen.
Göth Regesten Steiermark 97614. November 1493 JLGrazK. Maximilian befiehlt dem N. Probsten zu Stainz, die Pfarre Moßkirchen, die seinem Sprengel durch Georg von Losenstein, Hauptmann in Steyer, einverleibt worden war, an den Bischof Mathias von Sekau, der sie rechtlich anspricht, wieder abzutreten.
Bischoff Urkunden-Regesten 816. April 1494 JLMathias Bischof zu Seckau verkauft dem Cristof von Rotal das Amt zu Mürzthal und das Amt in der Stäntz mit benannten Holden rc. für frei eigen und unverkümmert um 1050 fl. rh. ― Schadenersatzversprechen.
Muchar Regesten Innerösterreichs 47412. November 1494 JLGrazK. Maximilian I. befiehlt dem Georg von Losenstein, Haubtmann in Steyer – die Kirche Mooskirchen, auf welche Augustin, Probst in Stainz, Ansprüche machte, diesem einzuantworten; nachdem aber der Bischof von Seggau Matthias, unser Fürst und Rath, im Possess dieser Kirche stand und seine Gerechtigkeit behauptet, befiehlt K. Maximilian, die Kirche dem Bischofe zu lassen und dem Probste an seinen ordentlichen gewissen Richter mit seinen Ansprüchen zu verweisen. – Zweites Schreiben an den Stanzerprobsten selbst. Drittes Schreiben an alle Prälaten, den Adel, die Städte und Märkte, welche bei diesem Pfarrprozesse und der Restituirung der Pfarre Mooskirchen an den Bischof zu Sekkau, widerrechtlich etwas an sich gerissen hätten, dass sie alles auf die Forderung des Bischofs zu restituiren bereit seyn sollen.
Göth Regesten Steiermark 12584. August 1514 JLChristof, Bischof zu Laibach, Administrator zu Sekau und Commendator zu Admont, verkauft an K. Maximilian für 1000 fl. Rhein. das Schloß Ernau.