Göth Regesten Steiermark 261
Göth, Georg: Urkunden-Regesten für die Geschichte von Steiermark vom Jahre 1252 bis zum Jahre 1580. In: Mittheilungen des historischen Vereines für Steiermark 7 (1857), S. 242–268, hier S. 245-247.
261. 1391. 26. Januarii. Romae. Bonifacius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus fratribus, Tridentinensi et Gurcensi Episcopis, ac dilecto filio Abbati Monasterij Sancti Lamberti Salisburgensis Dioecesis, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Vitae ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Erhardus Sibner Presbyter Salisburgensis Dioecesis fide digno commendatur testimonio nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratias Liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Erhardi petitio continebat, quod olim parochiali ecclesia Sancti Nicolai in Judenburga dictae Dioecesis per obitum quondam Friderici Pfuntan, ultimi ipsius Ecclesiae Rectoris extra Romanam Curiam defuncti uacante, ipse Erhardus uigore quarundam litterarum Apostolicarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum cura uel sine cura ad collationem, prouisionem, praesentationem, seu quamuis aliam dispositionem venerabilis fratris nostri Episcopi Secouiensis pertinens exspectabat: Eandem Ecclesiam sic uacantem, et ad collationem dicti Episcopi pertinentem, infra tempus legitimum acceptauit, et de illa sibi prouideri fecit, Canonice, illamque vigore acceptationis et prouisionis huiusmodi fuit pacifice assecutus. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat, dictus Eberhardus dubitet acceptationem et prouisionem praedictas, ex certis causis, uiribus non subsistere, et sicut accepimus praedictam Ecclesiam uacare noscatur ad praesens. Nos uolentes eidem Erhardo praemissorum meritorum suorum intuitu gratiam facere specialem Discretioni uestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus uos uel duo aut unus Vestrum per uos uel alium seu alios praedictam Ecclesiam, cuius fructus, redditus et prouentus duodecim marcharum argenti secundum communem existimationem, ualorem annuum, ut ipse Erhardus asserit, non excedunt, si, ut praemittitur uacat, etiamsi tanto tempore non uacaverit, quod eius collatio, iuxta statuta Lateranensis concilii, ad sedem Apostolicam legitime deuoluta, uel ecclesia ipsa dispositioni Apostolicae specialiter reseruata existat, dictusque Fridericus, eiusdem sedis Capellanus, et alius officialis, uel fructuum et prouentuum, Camerae Apostolicae debitorum Collector uel Subcollector, uel eiusdem sedis, aut alicuius ex venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus familiaris fuerit, dummodo tempore dati praesentium non sit indicta Ecclesia alicui, specialiter ius quaesitum cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Erhardo authoritate nostra conferre et assignare curetis inducentes praefatum Erhardum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem Ecclesiae iuriumque et pertinentiarum praedictarum eadem authoritate et descendentes inductum, ac facientes sibi de ipsius Ecclesiae fructibus redditibus, prouentibus, iuribus et obuentionibus Vniuersis integre responderi, contradictores authoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus, si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de huiusmodi, uel aliis beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus speciales uel generales dictae sedis uel legatorum eius litteras impetrarint, etiamsi per eas ad inhibitionem, reseruationem et decretum, uel alios quomodolibet sit processum, quibus omnibus praefatum Erhardum in huiusmodi Ecclesiae assecutione uoluimus anteferri, sed nullum per hoc eis, quoad assecutionem beneficiorum aliorum praeiudicium generari. Seu si Episcopo Seccouiensi pro tempore existenti, oel quibusuis aliis communiter uel diuisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem uel prouisionem alicuius minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi, uel excommunicari non possint. Quodque de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, prouisionem, praesentationem, seu quamuis aliam dispositionem, coniunctim uel separatim spectantibas nulli ualeat prouideri, per litteras Apostolicas, non facientes plenam et expressam ad de uerbo in uerbum, de indulto huiusmodi mentionem et quamlibet alia dictae sedis indulgentia generali uel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus non expressam uel totaliter non insertam, effectus huiusmodi gratiae, impediri ualeat, quomodolibet uel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris, mentio specialis. Volumus autem, quod quamprimum idem Erhardus vigore praesentium praefatam Ecclesiam fuerit pacifice assecutus, praefatae litterae, per quas illam acceptauit, et de ea sibi prouideri fecit, ut praefertur, et processus habiti per easdem, et quaecunque inde secuta, sint cassa et irrita, nulliusque roboris uel momenti. Et insuper ex nunc irritum decreuimus et inane, si secus super his a quoquam quauis authoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari. Datae Romae apud Sanctum Petrum, septimo Calendas Februarii, Pontificatus Nostri anno secundo. Tom. IV. p. 671.