Muchar Regesten Innerösterreichs 40
Muchar, Albert von: Urkunden-Regesten für die Geschichte Innerösterreichs vom Jahre 1312 bis zum Jahre 1500 . In: Archiv für Kunde österreichischer Geschichts-Quellen 2 (1849), S. 429–510, hier S. 438f.
40. 1385. Die 3. Maji. Dat. Cillie nostre Dioecesis. Philippus de Alenconio, episcopus Sabinensis. Cardinalis et Patriarcha Aquilejensis — in nostra presentia constitutus, magnificus et potens dominus Hermannus comes Cilliæ nobis humiliter supplicavit, — ut ipsum de feudis suis antiquis, quæ ipse et progenitores hic antiquite habuerunt infeudemus ab Aquilejensi ecclesia —; in Anbetracht nun der unserer Kirche von jenen Vorältern erwiesenen guten Dienste, — und dass Graf Herrmann auch: erit fidelis et vasallus nobis et nostræ ecclesiæ de omnibus suis feudis antiquis manualiter investivimus eum cum fimbria chlamidis nostræ — salvo jure — nostræ ecclesiæ patriarchalis — et alterius cujuscunque. Quibus peractis dominus Hermannus comes, digitis elevatis nobis et ecclesiæ Aquilejensi juravit, ipse fidelis et legalis — und bereit zu allen Lehensleistungen zu sein. — Bona feudalia autem sunt haec: castrum Oberburg, castrum Altenburg, quod emerunt ab Altenburgerio, castrum Neideck, quod emerunt ab Henrico de Gradenik, decima in Lemburga, in Nova ecclesia, in S. Petro, in Seunthal, in Frasla, in Presberg, in Schalachthal. Item omnia feuda, quo prædictum comitem et hos heredes contingerant ex parte horum avunculorum comitum de Heunburg et quo illi et antecessores eorum a prædictis antecessoribus nostris et ecclesia patriarchali Aquilejensi habuerint. Item omnia feuda, que tenuit Udalricus de Pillichgratz ab Aquilejensi ecclesia, que vendidit dicto domino comiti. — Item decima in Rebschitz, sita in predio Tyfer. Item omnia feuda, quæcunque dominus Leopoldus de Sunek libertinus tenuit ab ecclesia Aquilejensi, in quibus idem dominus hereditario jure successit. Item decima sita in plebibus Ponigl et sanctæ Crucis, ex ista parte aquæ, quæ vulgariter dicitur Satel; item decima in Liechtenwald et Gurochfeld usque ad ripas Satel et Gurch, quæ emerunt a Scherfenbergero; item decima in Reiffnitz. Item judicium in Oechnoy, emptum a domino Colone Scherfenberger. Testes Fr. Nicolaus abbas in Oberburga, ordinis S. B. nostræ Aquilejensis diocesis. Nobilis viri: Nicolaus de Speginberg, nostro, ac Martino de Reichenegg, milite dicti comitis, mareschalcis, Hugo de Hervorst , decano Corcondiensi, cammerario et cancellario nostro, Joanne de Altenburg milite, Rudolpho Plankenwarter domicello etc. — T. I. p. 915.