Muchar Regesten Innerösterreichs 382

Aus Quellen Alpen-Adria

Muchar, Albert von: Urkunden-Regesten für die Geschichte Innerösterreichs vom Jahre 1312 bis zum Jahre 1500 . In: Archiv für Kunde österreichischer Geschichts-Quellen  2 (1849), S. 429–510, hier S. 489.



382. 1490. 2. Mart. Datum in oppido nostro Lienz. Fridericus imperator – Innocentio summo pontifici. – Fundatum est exactis temporibus in ducatu nostro Carinthiæ per Aquilejensem patriarcham monasterium canonicorum regul. S. Augustini in Oberndorf Aquilejensi dioces. – quod quidem hac tempestate, cum Turcarum incursione, tum Hungarorum assidua præda prorsus desolatum inspicitur – neque jam ipsis conabis (?) fratribus, unde se alere possint, emolumentum superest, quod quidem pro eorum summa religione indignum esse existimamus, opinionesque eorundem inquio (?) consultum iri, Sanctitatem vestram summopere rogamus apud reverendum cardinalem Sancti Marci, ut ecclesiam parochialem Sancti Poncratii in Windischgraz ad collationem ejus pertinentem, quae etiam alias ipsi monasterio incorporata fuit, eidem, quo eo auxilio respirare possit, connectere et incorporare velit. Dann ein Brief des Kaisers Friedrich IV. Domino Marco, Summæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali, Episcopo Pudrestino über denselben Gegenstand, von demselben Datum. T. IV. 758 – 760.