Göth Urkunden und Regesten Krain 114
Göth, Georg: Regesten aus den Schatzgewölbebüchern des k. k. Statthalterei-Archives in Graz. In: Mittheilungen des historischen Vereins für Krain 20 (1865), S. 9–13, hier S. 11.
[114] 15.. Ego Joannes de Tassis Serenissimi ac Inuictissimi Domini Domini Maximiliani Romanorum Regis, semper Augusti, Magister Postarum, Vniuersis et Singulis notum facio per praesentes, quod sicut praefatus Serenissimus etc. Romanorum Rex, Dominus meus gratiosissimus unam pecuniarum summam uidelicet 7606 florenorum et 46 crucif., quos mihi sua Regia Majtas tenore cuisdam extracti mei computi uisa est teneri super quodam Suae Majtis Castro Ragkl ac Villagin Barbana nuncupato, vigore quarundam suae Majti literarum desuper confectarum assignauit: super quibus exinde suae Regiae Majestati suisque haerdibus et successoribus, pro me et meis haeredibus promisi, ac pollicitus sum, ac praesentibus fidem feci et facio, Ita ut si interesse, siue breui, siue longo tempore debitum praefatum, ad maiorem summam, quam superius est expressum, se extendi inueniretur, quod demum celerius, quo fieri possit, mihi haeredibusque meis dicta summa libere, et absque contradictione defalcari debeat, nec uerbo, nec facto, quouismodo, quo minus id fieri debeat, contraire uolo, et uolumus, In cuius reif idem Praesens Cirographum manu mea propria subscriptum exinde confeci, signatoque meo proprio signatu in eiusdem Testimonium omnium praemissorum. ― Tom. III. p. 517.