Göth Urkunden und Regesten Krain 109

Aus Quellen Alpen-Adria

Göth, Georg: Regesten aus den Schatzgewölbebüchern des k. k. Statthalterei-Archives in Graz. In: Mittheilungen des historischen Vereins für Krain  20 (1865), S. 9–13, hier S. 9.



[109] 1298. St. Veit, 8. October. In nomine Domini Dei aeterni Amen. Nos Otto Dei gratia Dux Carinthiae, Comes Tyrolis et Goritiae, Aquilegensis, Tridentinensis et Brixinensis Ecclesiarum Aduocatus. Profitemur in his scriptis, et uniuersis praesentium inspectoribus, uolumus esse notum, quod inspectis et consideratis gratis obsequijs illatis nobis, per dilectum nobis Henricum Leuanum Notarium nostrum in Carniolia et inposterum impendendis, cum consensu et uoluntate fratrum nostrorum charissimorum Ludouici et Henrici contulimus, et autoritate praesentium conferimus eidem Henrico Lauano, et omnibus suis haeredibus legitimis ad rectum et legale feudum, Castrum Weinek, situm in terra Marchiae prope Monasterium Siticem, Ordinis Cisterciensis, cum uniuersis et singulis Juribus, Jurisdictionibus, usibus et honoribus, ad ipsum Castrum de iure pertinentibus, tenendum atque perpetuo possidendum, promittentes pro nobis et fratribus, ac haeredibus nostris, hanc nostram collationem semper ratam et firmam habere, ipsamque nullo tempore reuolcare, sed ipsum Henricum Lauanum et suos haeredes, in ea secundum ius et morem consimilis feudi conseruare. Igitur in robur et testimonium praedictorum praesentes litteras ei dedimus, nostri pendentis Sigilli munimine roboratas. Datum et actum in Civitate Sancti Viti, praesentibus Magistro Rudolpho, praeposito Sanctae Mariae in Brixina. Domino Dideco plebano sancti Viti memoratae Ciuitatis nec non fidelibus nostris Henrico de Rottenberg, Magistro nostrae curiae Henrico de Auuenstain, Wernero de Tablat, Henrico Gralando militibus, Vlfingo Vicedomino nostro in Carniolia, Conrado de Friedberg, Camerario nostro, et alijs rogatis testibus. A. D. Millesimo Ducentesimo nonagesimo octavo, die Octauo Octobr. Vndecima Indict. Tom. I. pag. 193.