Göth Regesten Steiermark 77

Aus Quellen Alpen-Adria

Göth, Georg: Urkunden-Regesten für die Geschichte von Steiermark vom Jahre 1252 bis zum Jahre 1580. In: Mittheilungen des historischen Vereines für Steiermark  5 (1854), S. 213–240, hier S. 232.



77. 1336. 24. Junij. Villaci. Sanctae Sedis Aquilegiensis Dei gratia nos Patriarcha Bertrandus. Notum fore uolumus uniuersis, quod in nostra constitutus praesentia, Magnifieus Vir, Otto comes de Ortenburg, Vasallus noster, et Aquilegiensis Ecclesiae, a nobis petijt humiliter, ut cum ipse ac nepotes sui, filij quondam Meinhardi et Alberti eius fratrum, Castrum in Zobelsperg, cum omnihus iuribus, Jurisdictionibus et pertinentijs suis, eorumqe progenitores habuerunt et tenuerunt in feudum a nostra Aquilegiensi Ecclesia, de ipso Castro et iuribus eundem comitem, pro se et dictis suis nepotibus eorumque haeredibus recipientem inuestire benignius dignaremur. Nos igitur petitionem ipsius aduertentes fore consonam, ratam, ac credentes et sperantes, quod dicti comites fideles erunt nobis et Ecclesisae nostrae praefatae per nos ac Successores nostros et nomine Aquilegiensis Ecclesiae, dictum comitem Ottonem pro se ac praefatis eius nepotibus eorumque haeredibus recipientem de Castro praedicto in Zobelsperg, ac iuribus, iurisdictionibus et pertinentijs suis, inuestiuimus ad feudum eo iure, quo sui progenitores illud antiquitus habuerunt ac tenuerunt, ab Ecelesia memorata, saluo Jure nostro, Aquilegiensis Ecclesiae, et omnium personarum, dictus quidem comes Otto, suo et nomine antedicto statim nobis et dictae Ecclesiae praestitit fidelitatis debitum iuramentum, quod Vasallus domino suo praestare in talibus consueuit. In cuius rei etc. T. I. 879.