Göth Regesten Steiermark 34

Aus Quellen Alpen-Adria

Göth, Georg: Urkunden-Regesten für die Geschichte von Steiermark vom Jahre 1252 bis zum Jahre 1580. In: Mittheilungen des historischen Vereines für Steiermark  5 (1854), S. 213–240, hier S. 225.



34. 1309. 30. Martii. Villaci. Ottobonus Dei Gratia sanctae sedis Aquilegensis Patriarcha, notum fore cupimus, praesentium inspectoribus uniuerfis, quod ad petitionem et instantiam illustrium Comitum de Ortenburg, dilecti fiii nostri Comitis Meinhardi et fratrum suorum praesentibus ipsorum Nobilibus, Herrando Milite, Conrado Chochlio, et filio eiusdem Conradi de Consensu et bona Voluntate Seyfridi, Plebani plebis in Feustriz, Bertholdo sacerdoti Capellam sancti Vdalrici in Kellerberg cum omnibus iuribus tam spiritualibus, quam temporalibus tradidimus constituendo et confirmando ipsum inibi de cura regiminis Capellanum, et ad dies suos assiduum possessorem. Cum igitur praedicta Capella ex antiquo dignoscatur esse libera, et a progenitoribus praedictorum Comitum sit fundata et dotata, ne iura ipsorum per nos diminuantur, sed potius augmentari debeant, uolumus quod in posterum de caetero nullus facerdotum ibi locetur, nisi per nos et a dictis filiis nostris Meinhardo et fratribus suis, nobis cum testimonio litterarum honeste et laudabiliter fuerit praesentatus. In testimonium istorum praesentes litteras figilli nostri munimine fecimus roborari. T. IV. 595.