Göth Regesten Steiermark 29
Göth, Georg: Urkunden-Regesten für die Geschichte von Steiermark vom Jahre 1252 bis zum Jahre 1580. In: Mittheilungen des historischen Vereines für Steiermark 5 (1854), S. 213–240, hier S. 224.
29. 1309. 27. Mart. Villaci. Nos Ottobonus D. G. Sanctae Sedis Aquilegiensis Patriarcha, tenore praesentium, omnibus praesentes litteras inspecturis, facimus manifestum, quod ad supplicationem, Magnifici Viri Meinhardi comitis de Ortenburg, fidelis nostri dilecti, pro se et fratribus suis, Ottone et Alberto supplicantis, Villam de Dobriach, citra Milstat sitam, cum Juribus et pertinentijs suis, quam asseruit iniuste a quibusdam illicitis detentoribus possideri, feudum quoque esse Aquilegiensis Ecclesiae, ad nos legitime deuolutum, eisdem fratribus concessimus, authoritate nostra, occupandum, tenendum et fruendum Ipsisque et eorum haeredibus duximus perpetuo concedendum. Et in testimonium praedictorum praesentes litteras mandauimus fieri, et nostri Sigilli Appensione muniri. Datae Villaci die quinto exeunte Martio, Indictione septima, Millesimo trecentesimo nono. T. L 905.