Göth Regesten Steiermark 113

Aus Quellen Alpen-Adria

Göth, Georg: Urkunden-Regesten für die Geschichte von Steiermark vom Jahre 1252 bis zum Jahre 1580. In: Mittheilungen des historischen Vereines für Steiermark  5 (1854), S. 213–240, hier S. 236f.



113. 1360. 23. Martij. Ludouicus DEI gratia Sanctae Sedis Aquilegensis Patriarcha Magnificis uiris Vdalrico et Hermano fratribus spectabilibus comitibus Ciliae, filijs et fidelibus nostris charissimis, salutem et dilectionem siceram. Attendentes grata et multiplicia seruitia, quae recolendae memoriae Fridericus comes Ciliae genitor uester deuotionis Caelo exhibuit nostrae Ecclesiae Aquilegensi, dum ageret in humanis, et tenentes indubie, uosclare paterna immitaturos uestigia, decreuimus personas nostras, ut ad praedicta uestra feruentius animetur deuotio, fauoribus prosequi gratiosis. Ecce quod nos omnia bona, possessiones, et redditus, consistentia et consistentes in partibus Carnioliae, et Marchiae, ad nos et nostram Ecclesiam immediate spectantes, dudum per bonae memoriae Bertrandum Patriarcham praedecessorem nostrum concessa ad tempus, Nobilibus de Reutenberg, et quae ipsi nobiles tenuerunt, uigore concessionis huiusmodi, uobis et uestrum utrique ad uitam uestram duntaxat, et utrique uestrum, tenore praesentium concedimus et largimur, ita quod altero uestrum sublato de medio, qui superstes fuerit, bona huiusmodi teneat et percipiat, donec sibi fuerit uita comes; post eius obitum praedicta bona absque difficultate qualibet, ad nos et Successores nostros, ac Patriarchalem mensam expedite, et libere reuertantur, et super hijs, ne imposterum posset per aliquos contradici, a uobis et uestrum utroque habere uolumus super restitutione bonorum huiusmodi uestras patentes litteras reuersales. Mandamus itaque uiuersis et singulis dictorum bonorum seu possessionum habitatoribus, laboratoribus, et colonis, quatenus de fructibus, prouentibus, reditibus et iuribus eorundem, uobis et uestrum utrique integre et plene persoluant, et respondeant, iuxta praesentium nostrarum continentiam litterarum, quas nostri sigilli appensione communiri iussimus, in testimonium praemissorum. Datae in nostra Patriarchali ciuitate Austria, die uigesimo tertio mensis Martij, Anno Dominicae natiuitatis Millesimo trecentesimo sexagisimo, indictione tertia decima. T. I. 870.