MC 4/1 1807
Aus Quellen Alpen-Adria
Die Kärntner Geschichtsquellen. Vierter Band 1202–1296. Erster Teil 1202–1262 (Monumenta Historica Ducatus Carinthiae 4/1). Hg. August von Jaksch. Klagenfurt 1906, S. 108. Nr. 1807.
1807. Seckau 6. (1220-1225.)
Herzog Bernhard bestätigt, dass seine Ministerialin Hilta, die Gattin Gerards von Mur, der Seckauer Kirche das durch Verzicht ihrer Geschwister Siboto, Helmwich und Gerbirg an sie gediehene Gut Landschach (Steiermark, b. Kittelfeld) geschenkt hat.
Orig. A 14'1 : 15 im Landesarchive zu Graz.
Steiermärk. UB 2, 266 zu c. 1220 aus A. - Ausz. Ank. Reg. n. 923 zu 1234.
‡ In nomine sancte trinitatis ‡. Perenhardus dux Carinthie omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Divinis et humanis legibus commonemur affectum peticionis fidelium Christi ad effectum perducere in causis quibus honorem vel salutem nostram constat non diminuendam. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod quedam ministerialis nostra Hilta nomine uxor Gerardi de Mir predium suum Lonschach quod per abdicationem fratrum suorum Sibotonis videlicet et Helmwici nec non sororis sue Gerbirgis hereditario iure sibi cesserat, potestativa manu nostra Sekowensi loco pro remedio anime sue et parentum suorum tradidit sigilli nostri impressione et testium nominibus subscriptis confirmatum. Testes magister Poncius, Heinricus scriba curie, Hermannus comes de Ortenburc, Willehalmus comes de Hvnenburc, Wichardus de Karelsperc, Wulfingus Cvbertel et filius eius Wulvingus, Heinricus Zisel.
S
Angehängt das beschädigte Siegel 1 des Herzogs.