U-1348-07-04-0001: Unterschied zwischen den Versionen
daa>Cdomenig |
K (1 Version importiert) |
(kein Unterschied)
| |
Aktuelle Version vom 26. November 2019, 11:03 Uhr
1348 Juli 4, Udine
Regest
Patriarch Bertrand von Aquileia erlaubt Bischof Ulrich von Gurk die den Cillier Minoriten von Graf Friedrich I. von Cilli gestiftete Allerheiligenkapelle zu weihen.
Transkription
Venerabili in Christo patri, amico nostro carissimo, domino Vlrico Dei gratia episcopo Gurcensi sancte sedis Aquilegensis eadem gratia patriarcha Bertrandus salutem et sinceram in domino caritatem. Cum magnificus vir Fridericus comes Cylie quandam capellam in claustro fratrum Minorum de Cylia, nostre Aquilegensis diocesis, ad honorem omnium sanctorum nuper construi fecerit et propriis dotauerit bonis suis, quam per vos prout nobis significavit, desiderat facere consecrari, nos eius deuotis supplicationibus inclinati, vestre paternitati de qua specialem in domino fiduciam obtinemus, consecrandi dictam capellam, cum per memoratum comitem fueritis requisiti, liberam tenore presentium auctoritate ordinaria concedimus facultatem, ita tamen quod per concessionem huiusmodi nullum vobis et ecclesie vestre ius imposterum acquiratur, nec etiam nobis et nostre Aquilegensi ecclesie preiudicium generetur. In cuius rei testimonium presentes fieri iussimus nostri sigilli impressione munitas. Datum Vtini in nostro patriarchali palatio, die IIII, mensis iulii anno dominice nativitatis millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, indictione prima.
Archiv
In Verstoß geraten, befindet sich nicht in der Bibliotheca Arcivescovile di Udine, möglicherweise im Archivio di Stato di Udine, wo sich das Archiv des Notars Gubertino de Novate befindet.
vormals: Biblioteca Arcivescovile di Udine, Kanzleibuch des Gubertinus de Novate fol. 85.
Abschriften
Steiermärkisches Landesarchiv, Allgemeine Urkundenreihe, 2358a
Nachweise
Drucke
Weiss, Norbert: Das Städtewesen der ehemaligen Untersteiermark im Mittelalter. Vergleichende Analyse von Quellen zur Rechts-, Wirtschafts- und Sozialgeschichte (Forschungen zur geschichtlichen Landeskunde der Steiermark 46). Graz 2002, CD-ROM S. 174. [1]